- PILUM
- PILUMTyrrheni inventum, Plin. l. 7. c. 56. proprium Romanorum olim militum gestamen, exacte describitur a Polybio Histor. l. 6. interprete Cl. Isaacô Casaubonô, his verbis: Sunt e Pilis quaedam crasse, quaedam tenuia, et e solidioribus, quae rotumda sunt, palmarem habent dimetientem, quae quadrata, latus; tenuia si binis mediocribus sunt similia, etc. Et paulo post, Istorum omniumhastile tres fere cubitos longum st, aptatur singulis telum serreum, hamatum, paris longitudinis cum ipsis lignis, cuius nexum adeo formant valide, ad media usque ligna religantes, et crebris fibulis configentes, ut non ante nexus inter utendum laxetur, quam ferrum frangatur, etsicrassum in fundo, et, quâ parteligno committitur, digitum unum cum dimidio, usque adeo magnâ cautione prospitiunt huic adnexiom. Vide quoque Livium, Decad. 3. l. 1. et Halicarnas. l. 5. Sed haec omnia non satisfecerunt animo sagacissimo et perspicasisimo Ios. Scaligeri, cuius ultimum in terris conatum aiunt fuisse veram, ipsius iudiciô, huius teli delineationem. At curâ eâ supersederi posse faciunt nummi veteres, qui telum perspicue exhibent spectandum. Ex illis unus, quem Iac. Gutherius proponit de Iure Pontificali ver. Tom. l. 3. c. 16. laudatus Casp. Barthio, ad Stat. l. 3. Sylv. 3. v. 99. Meminit eorum Lucanus, Pharsal. l. 3. v. 598.Pila sed in medium venêre trementia pectus.Et, l. 8. v. 597.Septimius, quiproh! Superûm pudor, arma satellesRegia gestabat, posto deformia pilo.Corippus item, l. 4. v. 242.Ingens excubitus protectorumque phalangesFulgebant rutilô pilis splendentibus aurô.Ubi inaurariea consuevisse, etiam ultimô aevô, observat Barthius, ad Stat. Thebaid. l. 8. v. 405. Alii. De lauro pinnisque pilis additis, cum laeta nuntianda essent vel tristia, vide infra ubi de Pinnatis Literis. Reliqua supra, voce Pilani, uti de παλτοῖς seu ptlis veterum Persarum, in Sibyna.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.